- QUIRINALIS
- QUIRINALIScollis Romae dictus, quod in eo Quirini templum esset, sive quod in eum commigraverant Sabini a Curibus venientes: et quirinalis porta, quod eâ in collem Quirinalem iretur; vel quod proxime eam esset Quirini templum. Hodie Italorum vulgus a duobus equis marmoreis, Phidiae et Praxitelis operibus in hoc colle sitis, Monte Cavallo vocat. Nic. Lloyd. Varroni loc. cit. a Quirino Deo dictae sunt, quod ei feriae, et eorum hominum, qui Fornacalibus sacris non fuerunt feriati. In Romuli igitur honorem celebrabantur, die Februarti 17. seu 13. Kal. Martii. Eôdem die, quia Stultorum etiam fuêre feriae, hinc Quirinalia feriae stultorum dicebantur; ob hanc causam, quod, cum quisque in sua Curia Fornacalibus, quae Indictitiae feriae erant, feriaretur, et sacra facetet, stulta Populi pars quae sua Curia esset, ignorans, rem divinam Fotnacalibus omissam, Quirinalibus faciebat, Festus, vide Ioh. Rosin. l. 4. c. 6. Scaligero Quirinales Ludi, qui et Romani, dicti sunt, qui peregtini haberent nihil, Poetic. l. 1. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.